[72] EPISTOLA LXXII. Clarissimo Consultissimoque Domino D. IOACHIMO AXONIO, Reg. Majestatis in Curia Frisia Consiliario dignissimo, D . & Amico suo. Leoardiam. Clarissime Domine; Verissimum in persona tua comperio, quod Sapiens ait, Amico fideli nulla est comparatio. & Iterum, Amicus fidelis protextio fortis, qui autem invenis illum, invenit thesaurum. Gratias ago benignissimo DEO, qui te mihi ignoto homini absque ullis meis in te meritis talem sua bonitate amicum prospexit, qui post sedatam prioris tempestatis molestiam in hac jam recens exorta pessima calumnia a me tam fideliter juvisti, det tibi Dominus misericordiam & gratiam invenire in illa die, & plenam tibi reddat pro opere tuo mercedem, me saltem, quoad vixero, gratum & memorem beneficii reperies. Iterum ergo oro, rursus supplico, quoniam, qui amicus est, benefaciendo non fatigatur, obsecro ut ab hac calumnia me liberes, nam revera pessimus mihi hostis & inimicus est, a quo profecta dicitur, qui cum olim fiscalis meus fuerit, certisque temporibus fideliter officium suum praestare visus fuerit, postea ad occultas exactiones & extortiones delapsus est, quibus Sacerdotes & alios miserabiliter deglubere postea deprehensus fuit, quod cum in eo corriperem, & certo modo punire caeperam, nescio quo furore correptus hostiliter deinceps se contra me gessit, hic ut quadam vice, dum me in horto ambulantem offenderet, parum abfuerit, quin me interfecerit vel certe gravissime laeserit, nisi domestici tempestive accurrissent, qui & jactitare solet, se sperare, quod adhuc propriis manibus Episcopum suspenderet. Cujus rei tota paene civitas conscia est. Roga igitur te Dominum meum, ut ab hac calumnia, ab hoste publico & privato profecta, me vindices & priori libertati per E.tiam S.am mihi concessae restitui facias, qui optime nosti hujusmodi hominum dictis contra Episcopum credendum non esse. D. IESUS DEUS OPT. MAX. dignetur D. T. in gratia sua custodire incolumem. Datum in Bergum XXVII. Martii. Anno MDLXXIX. V. D. Servitor ex animo CUNERUS Episcopus Leoverdiensis |